|
|
Lesbia mi, praesente viro, mala plurima dicit:
haec illi fatuo maxima letitia est.
Mule, nihil sentis. Si nostris oblita taceret,
sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
irata est, hoc est uritur: et loquitur.

|